

Liber Leviticus*
Caput 24: Versus 15
Homo qui,etc. Locutio est tanquam dicatur: homo ille aut ille, id est quicunque homo. Non sicut quidam putant, homo homo ita dici, tanquam laudabiliter, quasi homo; sed homo homo, id est qualiscunque, velut etiam similis pecori, sed qui vere sit homo, quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur.Homo,etc.[AUG., quaest. 87 in Lev.]Si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet. Nominans autem nomen Domini morte moriatur;quasi aliud sit maledicere Deum suum, etc., usque ad notandum est locutionis genus.[ISICH.]LXX:Homo homo,etc., usque ad sicut filius Israelitidis nominavit et blasphemavit[Josue 7.].